Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 19: Versus 5

Adhaerebit uxori.Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberae supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis.Et erunt duo in carne.Praemium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum.
(* Traductions européennes)